{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 1.12","citation":"Augustine, Contra Academicos 1.12","ref":"1.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":187,"text":"Recte dicis, ait Licentius, et bene admones. inde enim prorsus nihil ad rem pertinet definitio tua; non enim ego beatum esse dixi, qui semper quaerat ueritatem. quod ne fieri quidem potest, primo quia non semper homo est, deinde quia non ex quo tempore incipit esse homo, eo iam potest aetate impediente uerum quaerere. aut si semper id putas dicendum, si nihil temporis, quo iam quaerere potest, perire patitur, rursus tibi Alexandriam redeundum est. fac enim quemquam, ex quo tempore iter agere uel aetate uel negotio sinitur, pergere occipere illam uiam atque, ut supra dixi, cum deuiet nusquam, antequam perueniat, tamen uita excedere, multum profecto errabis, si tibi errasse iste uidebitur, quamuis omni quo potuit tempore nec quaerere desierit nec inuenire potuerit quo pergebat. quam ob rem si et mea descriptio uera et secundum eam non errat ille, qui perfecte quaerit, quamuis non inueniat ueritatem, beatusque est ob eam rem, quod secundum rationem uiuit, tua uero definitio et frustrata est et, si non esset, nihil eam curare deberem, si ex eo solum, quod ego definiui. satis causa firmata est, cur quaeso nondum est ista inter nos quaestio dissoluta?","prev":{"citation":"Contra Academicos 1.11","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.11"},"next":{"citation":"Contra Academicos 1.13","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.13"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}