{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 1.22","citation":"Augustine, Contra Academicos 1.22","ref":"1.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":201,"text":"Iam res diuinae cum omnibus concedentibus meliores augustioresque multo quam humanae sint, quo pacto eas ille adsequi poterat, qui quid esset ipse nesciebat, nisi forte existimans sidera, quae cotidie contemplamur, magnum quiddam esse in conparatione uerissimi et secretissimi dei, quem raro fortasse intellectus, sensus autem nullus attingit? haec autem praesto sunt oculis nostris. nec ista igitur sunt illa diuina, qualia se sola scire sapientia profitetur; cetera autem, quibus isti nescio qui diuinantes uel ad uanam iactantiam uel ad quaestum abutuntur, prae sideribus profecto uiliora sunt. non igitur Albicerius rerum humanarum ac diuinarum scientiae particeps fuit frustraque abs te isto modo definitio nostra temptata est. postremo cum quidquid praeter res humanas atque diuinas est, nos uilissimum ducere et omnino contemnere oporteat, quaero, in quibus rebus quaerat tuus ille sapiens ueritatem. — In diuinis, ait ille; nam uirtus etiam in homine sine dubitatione diuina est. — Has igitur Albicerius iam sciebat, quas tuus sapiens semper inquiret ? — Tum Licentius: Diuinas, ait, et ille nouerat, sed non eas, quae a sapiente quaerendae sunt. quis enim non euertat omnem loquendi consuetudinem, si ei diuinationem concedat, adimat res diuinas, e quibus diuinatio nominata est? quare illa uestra definitio, nisi fallor, nescio quid aliud, quod ad sapientiam non pertineret, inclusit.","prev":{"citation":"Contra Academicos 1.21","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.21"},"next":{"citation":"Contra Academicos 1.23","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.23"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}