{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 1.23","citation":"Augustine, Contra Academicos 1.23","ref":"1.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":299,"text":"Tum Trygetius: Definitionem istam, inquit, defendet, si libebit, ille qui protulit. nunc mihi tu responde, ut tandem ad id quod agitur ueniamus. — Istic sum, inquit ille. — Dasne, ait, Albicerium scisse uerum? — Do, inquit. — Melior igitur tuo sapiente. — Nullo modo, ait ille; nam quod genus ueri sapiens requirit, non solum ille delirus ariolus sed ne ipse quidem sapiens, dum in hoc corpore uiuit, adsequitur. quod tamen tantum est, ut multo sit praestabilius hoc semper quaerere quam illud aliquando inuenire. — Necesse est, ait Trygetius, ut mihi in angustiis definitio illa subueniat. quae si propterea tibi uitiosa uisa est, quia complexa est eum, quem non possumus uocare sapientem, quaero, utrum eam probes, si sapientiam rerum humanarum diuinarumque scientiam dicamus, sed earum, quae ad beatam uitam pertineant. — Est, inquit ille, et ista sapientia et non sola. unde superior definitio inuasit alienum, haec autem proprium deseruit; quare illa auaritiae, ista stultitiae coargui potest. etenim ut iam ipse explicem definitione quod sentio, sapientia mihi uidetur esse rerum humanarum et diuinarum, quae ad beatam uitam pertineant, non scientia solum sed etiam diligens inquisitio. quam descriptionem si partiri uelis, prima pars, quae scientiam tenet, dei est, haec autem, quae inquisitione contenta est, hominis. illa igitur deus, hac autem homo beatus est. — Tum ille: Miror, inquit, sapientem tuum quomodo asseris frustra operam consumere. — Quomodo, inquit Licentius, frustra operam consumere, cum tanta mercede conquirat? nam hoc ipso, quo quaerit, sapiens est, et quo sapiens, eo beatus, cum ab omnibus inuolucris corporis mentem quantum potest euoluit et se ipsum in semet ipsum colligit, cum se non permittit cupiditatibus laniandum, sed in se atque in deum semper tranquillus intenditur, ut et hic, quod beatum esse supra inter nos conuenit, ratione perfruatur et extremo die uitae ad id quod concupiuit adipiscendum reperiatur paratus fruaturque merito diuina beatitudine, qui humana sit ante perfruitus.","prev":{"citation":"Contra Academicos 1.22","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.22"},"next":{"citation":"Contra Academicos 1.24","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.24"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}