{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 1.24","citation":"Augustine, Contra Academicos 1.24","ref":"1.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":312,"text":"Tum ego, cum Trygetius quid sit respondendum diu quaereret: Non puto, inquam, Licenti, etiam huic argumenta defutura, si eum otiose quaerere permittamus. quid enim ei quouis loco defuit ad respondendum ? nam primo ipse intulit, quoniam de beata uita quaestio nata est et beatum solum necesse est esse sapientem, si quidem stultitia etiam stultorum iudicio misera est, perfectum sapientem esse debere, non autem perfectum esse qui adhuc uerum quid sit inquirit, unde ne beatum quidem. cui loco tu cum molem auctoritatis obiceres, modeste aliquantum Ciceronis nomine perturbatus tamen se statim erexit et generosa quadam contumacia in uerticem libertatis exsiluit rursumque arripuit quod erat de manibus uiolenter excussum quaesiuitque abs te, utrum tibi perfectus qui adhuc quaereret uideretur, ut, si fatereris non esse perfectum, ad caput recurreret demonstraretque, si posset, per illam definitionem perfectum esse hominem, qui secundum legem mentis uitam gubernaret, ac per hoc beatum nisi perfectum esse non posse. quo te laqueo cum expedisses cautius, quam putabam, et perfectum hominem esse diceres inquisitorem diligentissimum ueritatis ipsaque illa definitione, qua beatam uitam illam demum esse dixeramus, quae secundum rationem ageretur, tu praefidentius apertiusque pugnasses, ille tibi plane reposuit; nam occupauit praesidium tuum, unde pulsus omnino summam rerum amiseras, ni te indutiae reparassent. ubi enim arcem locauerunt Academici, quorum tueris sententiam, nisi in erroris definitione? quae tibi nisi noctu fortasse per somnium rediret in mentem, iam quid responderes non habebas, cum in exponenda Ciceronis sententia id ipsum tu ipse ante commemoraueris. deinde uentum est ad definitionem sapientiae, quam cum tanta calliditate labefactare conareris, ut tua furta nec ipse auxiliator tuus Albicerius fortasse comprehenderet, quanta tibi uigilantia, quantis uiribus restitit, quam te paene inuoluit atque depressit, nisi te postremo tua definitione noua tutareris diceresque humanam esse sapientiam inquisitionem ueritatis, ex qua propter animi tranquillitatem beata uita contingeret! huic iste sententiae non respondebit, praesertim si in proroganda diei uel parte, quae restat, reddi sibi gratiam postulabit.","prev":{"citation":"Contra Academicos 1.23","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.23"},"next":{"citation":"Contra Academicos 1.25","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.25"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}