{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 1.3","citation":"Augustine, Contra Academicos 1.3","ref":"1.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":157,"text":"Illud ergo, illud tuum, quo semper decora et honesta desiderasti, quo te liberalem magis quam diuitem esse maluisti, quo numquam concupisti esse potentior quam iustior, numquam aduersitatibus inprobitatibusque cessisti, illud ipsum, inquam, quod in te diuinum nescio quo uitae huius somno ueternoque sopitum est, uariis illis durisque iactationibus secreta, prouidentia excitare decreuit. euigila, euigila, oro te; multum, mihi crede, gratulaberis, quod paene nullis prosperitatibus, quibus tenentur incauti, mundi huius tibi dona blandita sunt, quae me ipsum capere moliebantur cotidie ista cantantem, nisi me pectoris dolor uentosam professionem abicere et in philosophiae gremium confugere coegisset. ipsa me nunc in otio, quod uehementer optauimus, nutrit ac fouet, ipsa me penitus ab illa superstitione, in quam te mecum praecipitem dederam, liberauit. ipsa enim docet et uere docet nihil omnino colendum esse totumque contemni oportere, quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus attingit. ipsa uerissimum et secretissimum deum perspicue se demonstraturam promittit et iam iamque quasi per lucidas nubes ostentare dignatur.","prev":{"citation":"Contra Academicos 1.2","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.2"},"next":{"citation":"Contra Academicos 1.4","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/1.4"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}