{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 2.17","citation":"Augustine, Contra Academicos 2.17","ref":"2.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":197,"text":"Cui ego cum respondere coepissem: Expecta, inquit, quaeso paululum. ac post arridens: Dic mihi, ait, oro te, iamne certus es de uictoria tua ? — Tum ego: Fac me, inquam, certum esse; non ideo tamen tu causam tuam debes deserere, praesertim cum haec inter nos disputatio suscepta sit exercendi tui causa et ad elimandum animum prouocandi. — Numquidnam, inquit, aut Academicos legi aut tot disciplinis eruditus sum, quibus tu ad me instructus aduentas? — Academicos, inquam, nec illi legerant, a quibus primo sententia ista defensa est. eruditio autem disciplinarumque copia si te deficit, non usque adeo tamen ingenium tuum esse debet inualidum, ut nullo facto impetu paucissimis uerbis meis rogationibusque succumbas. illud enim iam uereri coepi, ne tibi citius quam uolo succedat Alypius, quo aduersario non ita securus deambulabo. — Ergo utinam, inquit ille, iam uincar, ut aliquando uos audiam disserentes et, quod plus est, uideam, quo mihi spectaculo nihil potest felicius exhiberi. nam quoniam placuit uobis ista fundere potius quam effundere, si quidem ore prorumpentia stilo excipitis nec in terram, ut dicitur, cadere sinitis, legere etiam uos licebit; sed nescio quo modo, cum admouentur oculis idem ipsi, quos inter sermo caeditur, bona disputatio si non utilius, at certe laetius perfundit animum,","prev":{"citation":"Contra Academicos 2.16","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.16"},"next":{"citation":"Contra Academicos 2.18","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.18"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}