{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 2.19","citation":"Augustine, Contra Academicos 2.19","ref":"2.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":192,"text":"Qua hilaritate adulescentulorum cum essemus laetiores: Attende, inquam, rogationem et in uiam firmior et ualentior redi, si potes. — En adsum, inquit, quantum possum. quid enim. si ille fratris mei uisor fama compertum habeat cum esse similem patris, potest insanus aut ineptus esse, si credit? — Stultusne, inquam, saltem dici potest? — K on continuo, inquit, nisi se id scire contenderit. nam si ut probabile sequitur quod crebra fama iactauit, nullius temeritatis argui potest. — Tum ego: Rem ipsam paulisper consideremus et quasi ante oculos constituamus. ecce fac illum nescio quem hominem, quem describimus, esse praesentem; aduenit alicunde frater tuus. ibi iste: cuius hic puer filius? respondetur: cuiusdam Romaniani. at hic: quam patris similis est! quam non temere hoc ad me fama detulerat! hic tu uel quis alius: nosti enim Romanianum, bone homo ? non noui, inquit; tamen similis eius mihi uidetur. poteritne quisquam risum tenere? — Nullo modo, inquit. — Ergo, inquam, quid sequatur uides. — Iam dudum, inquit, uideo. sed tamen ipsam conclusionem abs te audire uolo; oportet enim alere incipias quem cepisti. — Quidni, inquam, concludam ? ipsa res clamat similiter ridendos esse Academicos tuos, qui se in uita ueri similitudinem sequi dicunt, cum ipsum uerum quod sit ignorent.","prev":{"citation":"Contra Academicos 2.18","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.18"},"next":{"citation":"Contra Academicos 2.20","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.20"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}