{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 2.20","citation":"Augustine, Contra Academicos 2.20","ref":"2.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":170,"text":"Tum Trygetius: Longe mihi, inquit, uidetur dissimilis Academicorum cautio ab huius quem descripsistis ineptia. illi enim rationibus assequuntur quod dicunt esse ueri simile, iste autem ineptus famam secutus est, cuius auctoritate nihil est uilius. — Quasi uero, inquam, non esset ineptior, si diceret: patrem quidem eius minime noui nec fama comperi, quam sit similis patri; sed mihi tamen similis uidetur. — Ineptior certe, inquit. sed quorsum ista? — Quia tales, inquam, sunt qui dicunt: uerum quidem non nouimus, sed hoc quod uidemus eius quod non nouimus simile est. — Probabile, inquit, illi dicunt. — Cui ego: Quomodo istuc dicis? an negas eos ueri simile dicere? — Et ille: Ego, inquit, ob hoc dicere uolui, ut illam similitudinem excluderem. uidebatur enim mihi fama inprobe inruisse in quaestionem uestram, cum Academici ne oculis quidem credant humanis, nedum famae mille quidem, ut poetae fingunt, sed monstrosis tamen luminibus. nam quis ego tandem sum Academiae defensor? an in quacstione ista inuidetis securitati meae? en habes Alypium, cuius aduentus nobis quaeso ferias dederit, quem te iam dudum non frustra formidare arbitremur.","prev":{"citation":"Contra Academicos 2.19","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.19"},"next":{"citation":"Contra Academicos 2.21","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.21"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}