{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 2.23","citation":"Augustine, Contra Academicos 2.23","ref":"2.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":152,"text":"Tune ergo nescis nihil me certum adhuc habere quod sentiam, sed ab eo quaerendo Academicorum argumentis atque disputationibus impediri? nescio quo enim modo fecerunt in animo quandam probabilitatem — ut ab eorum uerbo nondum recedam — quod homo uerum inue.nire non possit; unde piger et prorsus segnis effectus eram nec quaerere audebam, quod acutissimis ac doctissimis uiris inuenire non licuit. nisi ergo prius tam mihi persuasero uerum posse inueniri, quam sibi illi non posse persuaserunt, non audebo quaerere nec habeo aliquid, quod defendam. itaque istam interrogationem remoue, si placet; potius discutiamus inter nos, quam sagaciter possumus, utrumnam possit uerum inueniri. et pro parte mea uideor mihi habere iam multa, quibus contra rationem Academicorum niti molior; inter quos et me modo interim nihil distat, nisi quod illis probabile uisum est non posse inueniri ueritatem, mihi autem inueniri posse probabile est. nam ignoratio ueri aut mihi. si illi fingebant, peculiaris est aut certe utrisque communis.","prev":{"citation":"Contra Academicos 2.22","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.22"},"next":{"citation":"Contra Academicos 2.24","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.24"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}