{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 2.9","citation":"Augustine, Contra Academicos 2.9","ref":"2.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":170,"text":"Ego enim nunc aliud nihil ago, quam me ipse purgo a uanis perniciosisque opinionibus. itaque non dubito melius mihi esse quam tibi. unum tantum est, unde inuideam fortunae tuae, quod solus frueris Luciliano meo. an et tu inuides, quia dixi 'meo' ? sed quid dixi aliud quam tuo et omnium, quicumque unum sumus ? de quo tamen ut subuenias desiderio meo, quid te rogem? aut te ipse promereor? tantum scis, quia debes. sed nunc ambobus dico: cauete, ne quid uos nosse arbitremini, nisi quod ita didiceritis saltem, ut nostis unum duo tria quattuor simul collecta in summa fieri decem. sed item cauete, ne uos philosophia ueritatem aut non cognituros aut nullo modo ita posse cognosci arbitremini. nam mihi uel potius illi credite, qui ait: quaerite et inuenietis, nec cognitionem desperandam esse et manifestiorem futuram, quam sunt illi numeri. nunc ad propositum ueniamus. iam enim sero coepi metuere, ne hoc principium modum excederet. et non est leue. nam modus procul dubio diuinus est, sed fefellerit, cum dulciter ducit. ero cautior. cum sapiens fuero.","prev":{"citation":"Contra Academicos 2.8","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.8"},"next":{"citation":"Contra Academicos 2.10","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/2.10"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}