{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 3.17","citation":"Augustine, Contra Academicos 3.17","ref":"3.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":323,"text":"Uideatur sane quibuslibet Cicero hic non iocatus sed inania et uentosa quaedam — quod ab ipsorum Graeculorum leuitate abhorreret — sequi et colligere uoluisse. quid enim me impedit. quin, si huic uanitati resistere uelim, facile ostendam, quanto minus malum sit indoctum esse quam indocilem? unde fit, ut, cum se ille Academicus iactanticulus quasi discipulum singulis dederit nemoque illi quod se scire putat persuadere potuerit, magna illorum postea consensione rideatur. iam enim quisque alium quemlibet aduersariorum suorum nihil didicisse, hunc uero nihil posse discere iudicabit. ex quo deinceps de omnium scholis non ferulis, quod esset deformius quam molestius. sed illorum palliatorum clauis et fustibus proicietur. non enim magnum negotium erit contra communem pestem uelut Herculea quaedam postulare auxilia Cynicorum. si autem ista uilissima gloria cum his certare libeat, quod philosophanti mihi iam quidem sed nondum sapienti faciliore uenia concedendum est, quid habebunt, quod possint refellere? ecce enim faciamus me atque Academicum in illas lites philosophorum inruisse; omnes prorsus assint, exponant breuiter pro tempore sententias suas. quaeratur de Carneade, quid censeat. dubitare se dicet. itaque illum singuli praeferent ceteris, ergo omnes omnibus, magna nimirum atque altissima gloria. quis istum nolit imitari? et ego itaque interrogatus idem respondebo; par erit laus. ea igitur gloria gaudet sapiens, in qua illi stultus aequatur. quid, si eum etiam facile superat? nihilne agit pudor? nam istum Academicum iam de iudicio discedentem tenebo; quippe auidior huius modi uictoriae stultitia est. ergo eo retento prodam iudicibus quod ignorant et dicam: ego, uiri optimi, hoc cum isto commune habeo, quod dubitat, quis uestrum uerum sequatur. sed habemus etiam proprias sententias, de quibus peto iudicetis. nam mihi incertum est quidem, quamuis audierim decreta uestra, ubi sit uerum, sed ideo, quod qui sit in nobis sapiens ignoro. iste autem etiam ipsum sapientem negat aliquid scire. ne ipsam quidem unde sapiens dicitur sapientiam. quis non uideat, palma illa cuius sit? nam si hoc aduersarius meus dixerit, uincam gloria; si autem erubescens confessus luerit sapientem scire sapientiam, uincam sententia.","prev":{"citation":"Contra Academicos 3.16","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.16"},"next":{"citation":"Contra Academicos 3.18","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.18"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}