{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 3.22","citation":"Augustine, Contra Academicos 3.22","ref":"3.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":329,"text":"Quamuis haec, nisi fallor, possint ad uictoriam satis esse, non tamen fortasse ad uictoriae satietatem. duo sunt, quae ab Academicis dicuntur, contra quae, ut ualemus, uenire instituimus: nihil posse percipi et nulli rei debere assentiri. de assentiendo mox; nunc alia pauca de perceptione dicemus. nihilne prorsus dicitis posse conprehendi? hic euigilauit Carneades - nam nemo istorum minus alte quam ille dormiuit — et circumspexit rerum euidentiam. itaque credo secum ipse, ut fit, loquens: ergone, ait, Carneade, dicturus es nescire te, utrum homo sis an formica? aut de te Chrysippus triumphabit? dicamus ea nos nescire, quae inter philosophos inquiruntur, cetera ad nos non pertinere, ut si in luce titubauero cotidiana et uulgari, ad illas imperitorum tenebras prouocem, ubi soli quidam diuini oculi uident, qui me, etiamsi palpitantem atque cadentem aspexerint, caecis prodere nequeant praesertim arrogantibus et quos doceri aliquid pudeat. laute quidem o Graeca industria, succincta et parata procedis, sed non respicis illam definitionem et inuentum esse philosophi et in uestibulo philosophiae fixam atque fundatam. quam si succidere temtabis, rediet bipennis in crura; illa enim labefacta non solum potest aliquid percipi sed etiam id potest, quod simillimum falso est, si eam non audebis euertere. est enim latibulum tuum, unde in incautos transire cupientes uehemens erumpis atque exilis; aliquis te Hercules in tua spelunca tamquam semihominem suffocabit et eiusdem molibus opprimet docens aliquid esse in philosophia, quod tamquam simile falso incertum abs te fieri non possit. certe ad alia properabam; hoc quisquis urget, te ipsum, Carneade, magna afficit contumelia, quem a me uel mortuum putat ubicumque aut undecumque posse superari. si autem non putat, immisericors est, qui me passim deserere praesidia et tecum in campo certare cogit; in quem descendere cum coepissem, solo tuo nomine territus pedem rettuli et de superiore loco nescio quid iaculatus sum, quod utrum ad te peruenerit uel quid egerit, uiderint, sub quorum examine dimicamus. sed quid metuo ineptus ? si bene memini, mortuus es nec iam pro sepulchro tuo iure pugnat Alypius; facile me contra umbram tuam deus adiuuabit.","prev":{"citation":"Contra Academicos 3.21","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.21"},"next":{"citation":"Contra Academicos 3.23","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.23"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}