{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 3.23","citation":"Augustine, Contra Academicos 3.23","ref":"3.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":293,"text":"Nihil ais in philosophia posse percipi et, ut orationem tuam large lateque diffundas, arripis rixas dissensionesque philosophorum et eas tibi contra illos arma ministrare arbitraris. quomodo enim inter Democritum et superiores physicos de uno mundo et innumerabilibus litem diiudicabimus, cum inter ipsum heredemque eius Epicurum concordia manere nequiuerit? nam iste luxuriosus cum atomos quasi ancillulas suas, id est corpuscula, quae in tenebris laetus amplectitur, non tenere uiam suam sed in alienos limites passim sponte declinare permittit, totum patrimonium etiam per iurgia dissipauit. hoc uero nihil ad me attinet. si enim ad sapientiam pertinet horum aliquid scire, id non potest latere sapientem. si autem aliud quiddam est, sapientiam illam scit sapiens, ista contemnit. tamen ego, qui longe adhuc absum uel a uicinitate sapientis. in istis physicis nonnihil scio. certum enim habeo aut unum esse mundum aut non unum; et si non unum, aut finiti numeri aut infiniti. istam sententiam Carneades falsae esse similem ducent. item scio mundum istum nostrum aut natura corporum aut aliqua prouidentia sic esse dispositum eumque aut semper fuisse et fore aut coepisse esse minime desiturum aut ortum ex tempore non habere, sed habiturum esse finem aut et manere COl'pisse et non perpetuo esse mansurum et innumerabilia physica hoc modo noui. uera enim sunt ista disiuncta nec similitudine aliqua falsi ea quisquam potest confundere. sed adsume aliquid. ait Academicus. nolo; nam hoc est dicere: relinque quod scis. dic quod nescis. sed pendet sententia. melius certe pendet quam cadit; nempe plena est; nempe iam potest aut falsa aut uera nominari. hanc ego me scire dico. tu, qui nec ad philosophiam pertinere ista negas et eorum sciri nihil posse asseris, ostende me ista nescire; dic istas disiunctiones aut falsas esse aut aliquid commune habere cum falso, per quod discerni omnino non possint.","prev":{"citation":"Contra Academicos 3.22","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.22"},"next":{"citation":"Contra Academicos 3.24","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.24"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}