{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 3.27","citation":"Augustine, Contra Academicos 3.27","ref":"3.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":171,"text":"Quid enim de moribus inquirentem uel iuuat uel Ünpedit corporis sensus ? nisi uero illos ipsos, qui summum hominis uerum bonum in uoluptate posuerunt, nihil impedit aut columbae collum aut uox incerta aut graue pondus homini, quod camelis leue est, aut alia sescenta, quominus dicant eo, quo delectantur, delectari se scire uel eo, quo offenduntur, offendi, quod refelli posse non uideo. eum commouebunt, qui finem boni mente complectitur? quid horum tu eligis ? si quid mihi uideatur quaeris, in mente arbitror esse summum hominis bonum. sed nunc de scientia quaerimus. ergo interroga sapientem, qui non potest ignorare sapientiam; mihi tamen tardo illi atque stulto licet interim scire boni humani finem, in quo inhabitet beata uita, aut nullum esse aut in animo esse aut in corpore aut in utroque. hoc me, si potes, nescire conuince, quod notissimae illae uestrae rationes nullo modo faciunt. quod si non potes — non enim reperies, cui falso simile sit-egone concludere dubitabo recte mihi uideri scire sapientem quidquid in philosophia uerum est, cum ego inde tam multa uera cognouerim ?","prev":{"citation":"Contra Academicos 3.26","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.26"},"next":{"citation":"Contra Academicos 3.28","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.28"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}