{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 3.38","citation":"Augustine, Contra Academicos 3.38","ref":"3.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.38.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":228,"text":"Haec et alia huius modi mihi uidentur inter successores eius, quantum poterant, esse seruata et pro mysteriis custodita. non enim aut facile ista percipiuntur nisi ab eis, qui se ab omnibus uitiis mundantes in aliam quandam plus quam humanam consuetudinem uindicarint, aut non grauiter peccat, quisquis ea sciens quoslibet homines docere uoluerit. itaque Zenonem principem Stoicorum, cum iam quibusdam auditis et creditis in scholam relictam a Platone uenisset, quam tunc Polemo retinebat, suspectum habitum suspicor nec talem uisum, cui Platonica illa uelut sacrosancta decreta facile prodi committique deberent, priusquam dedidicisset ea ea, quae in illam scholam ab aliis accepta detulerat. moritur Polemo, succedit ei Arcesilas, Zenonis quidem condiscipulus, sed sub Polemonis magisterio, quam ob rem cum Zeno sua quadam de mundo et maxime de anima, propter quam uera philosophia uigilat, sententia delectaretur dicens eam esse mortalem nec quicquam esse praeter hunc sensibilem mundum nihilque in eo agi nisi corpore — nam et deum ipsum ignem putabat — prudentissime atque utilissime mihi uidetur Arcesilas, cum illud late serperet malum, occultasse penitus Academiae sententiam et quasi aurum inueniendum quandoque posteris obruisse. quare cum in falsas opiniones ruere turba sit pronior et consuetudine corporum omnia esse corporea facillime sed noxie credatur, instituit uir acutissimus atque humanissimus dedocere potius quos patiebatur male doctos quam docere quos dociles non arbitrabatur. inde illa omnia nata sunt, quae nouae Academiae tribuuntur, quia eorum necessitatem ueteres non habebant.","prev":{"citation":"Contra Academicos 3.37","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.37"},"next":{"citation":"Contra Academicos 3.39","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.39"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}