{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Academicos 3.40","citation":"Augustine, Contra Academicos 3.40","ref":"3.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.40.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Academicos","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa016"},"verse":false,"words":143,"text":"Deinde cum undique premeretur, si nulli rei esset assensus, nihil acturum esse sapientem — o hominem mirum atque adeo non mirum! ab ipsis enim Platonis fontibus profluebat — attendit sapienter, quales illi actiones probarent, easque nescio quarum uerarum similes uidens id, quod in hoc mundo ad agendum sequeretur, ueri simile nominauit. cui enim esset simile, et perite norat et prudenter tegebat idque etiam probabile appellabat. probat enim bene imaginem, quisquis eius intuetur exemplum. quomodo enim approbat sapiens aut quomodo simile sequitur ueri, cum ipsum uerum quod sit ignoret? ergo illi norant et approbabant falsa, in quibus imitationem laudabilem rerum uerarum aduertebant. sed quia hoc tamquam profanis nec fas nec facile erat ostendere, reliquerunt posteris et quibus illo tempore potuerunt signum quoddam sententiae suae, illos autem bene dialecticos de uerbis mouere quaestionem insultantes inridentesque prohibebant. ob haec dicitur Carneades etiam tertiae Academiae princeps atque auctor fuisse.","prev":{"citation":"Contra Academicos 3.39","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.39"},"next":{"citation":"Contra Academicos 3.41","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-academicos/3.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-academicos/3.41"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Academicos, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa016/stoa0040.stoa016.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}