{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 11.19-41","citation":"Augustine, Contra Adimantum 11.19-41","ref":"11.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/11.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/11.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/11.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":307,"text":"quaero zelum hominis et inuenio perturbationem cruciantem cor. tamen cum quaero causam, nihil aliud inuenio, nisi quod non patitur coniugis adulterium. maxime enim et proprie inter coniugia zelotypia dici solet. itaque si maritus esset per se ipsum beatus et omnipotens et iustus, sine ullo cruciatu et tota facilitate et nulla iniquitate peccatum coniugis uindicaret. quam tamen eius actionem humano loquendi modo etiamsi non proprie. translate tamen et recte zelum uocarem. quis enim Tullio calumniatus est, qui certe nouerat latine loqui, cum ait Caesari: nulla de uirtutibus tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est? et tamen ex eo appellatam misericordiam dicunt, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. numquid ergo uirtus miserum cor facit ? quid ergo calumniosis Tullius responderet. nisi misericordiae nomine clementiam se appellare uoluisse? quoniam recte solemus loqui non solum uerba propria, sed etiam uicina usurpantes. cuius auctoris mentionem facere uolui, quoniam non de re quaestio sed de uerbo est. sicut enim nostri auctores. diuinarum scilicet litterarum. de rebus maxime cogitauerunt, sic mundanorum auctorum prope omnis cura de uerbis est. sed habeo euangelium et omnes noui testamenti libros, in quibus misericordia dei frequentissime commendatur. si audent ergo isti miseri, etiam inde faciant quaestionem et negent esse misericordem deum, ne miserum cor habere intellegatur. sicut ergo potest esse in deo misericordia sine cordis miseria. sic etiam sine tabe atque cruciatu animi zelum dei non dedignemur accipere et humani sermonis condicionem feramus. ut ad diuinum perueniamus silentium. sed si contraria dicunt esse zelantem deum et iustum deum, quid „dicturi sunt, cum et in nouo testamento inuenio: zelo dei uos zelo et adhibitum etiam de ueteribus in euangelio testimonium: zelus domus tuae comedit me? rursus in uetere cum legunt: iustus dominus et iustitias dilexit, aequitatem uidit uultus eius, nonne fatebuntur etiam hoc modo inperitis duo testamenta uideri posse contraria, ut in nouo inueniamus zelum dei, in uetere iustitiam dei?","prev":{"citation":"Contra Adimantum 11.1-18","label":"11.1 to 11.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/11.1"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 11.42","label":"11.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/11.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/11.42"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}