{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 12.1-16","citation":"Augustine, Contra Adimantum 12.1-16","ref":"12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/12.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":288,"text":"De eo, quod scriptum est non esse manducandum sanguinem, quod anima carnis sit sanguis. huic sententiae ueteris legis Manichaei ex euangelio illud obponunt, quod dicit dominus non esse timendos eos. qui occidere possunt corpus, animae autem nocere non possunt et disputant dicentes: si sanguis anima est, quomodo homines potestatem in eam non habent. cum de sanguine multa faciant siue excipientes et canibus uolucribusque in escam proponentes siue effundentes aut caeno lutoque miscentes ? haec enim et alia innumerabilia sine difficultate homines de sanguine possunt facere. ideo isti quaerunt insultantes, quomodo, si sanguinis est anima, non possit hominis interfector nocere animae, cum tantam in eius sanguinem habeat potestatem. addunt etiam, quod ait apostolus Paulus: quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt et dicunt: si sanguis est anima, sicut Moyses dicit, nulla inuenietur anima posse regnum dei adipisci. cui calumniae primo ita respondendum est, ut ipsi cogantur ostendere, ubi scriptum sit in libris ueteris legis, quod anima humana sanguis sit. nusquam enim hoc inuenient in illa scriptura, quam lacerare miseri quamdiu conantur, nullo modo intellegere permittuntur. quodsi de anima humana nihil tale ibi dictum est, quid ad nos pertinet, si anima pecoris aut laedi ab interfectore potest aut possidere dei regnum non potest? sed quia de animis pecorum nimis sunt isti solliciti — cum enim sint hominum animae rationales, reuolui tamen eas in pecora existimant — clausa sibi esse arbitrantur regna caelorum, si pecorum animis clausa esse consentiant. Quid? quod etiam insultare ausus est populo Israhel Adimantus, unus ex discipulis Manichaei. quem magnum doctorem illius sectae fuisse commemorant. insultare ergo ausus est populo Iudaeorum, quod secundum eorum intellectum, quo existimant sanguinem esse animam. parentum ipsorum animae partim a serpentibus deuoratae, partim igni consumptae, partim in desertis atque asperrimis montium locis arefactae sint.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 11.42","label":"11.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/11.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/11.42"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 12.17-36","label":"12.17 to 12.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/12.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/12.17"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}