{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 13.1-20","citation":"Augustine, Contra Adimantum 13.1-20","ref":"13.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/13.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/13.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":284,"text":"De eo, quod scriptum est in deuteronomio: uidete, ne obliuiscamini testamentum dei uestri quod conscripsit et faciatis uobis effigies et imagines, addidit etiam dicens: deus uester ignis est edax et deus zelans. haec uerba de scripturis hoc modo ille Adimantus proposuit; eius enim calumnias refutandas refellendasque. suscepimus. sed et iam superius de zelo dei cum calumniaretur, puto satis esse responsum. meminerimus tamen non solum ibi, sed etiam hic sic eum de zelo dei criminatum scripturas, ut adiungeret etiam, quod de simulacris non colendis in illis libris praeci- pitur a domino deo nostro, quasi non ob aliud reprehendat zelum dei, nisi quod illo ipso zelo a cultu simulacrorum prohibemur; uult ergo uideri fauere-se simulacris. quod propterea faciunt, ut miserrimae et uesanae suae sectae etiam paganorum concilient beneuolentiam. huic autem legis capitulo etiam illud obponunt. ubi quidam accessit ad dominum et ait illi: magister bone, quid faciens possidebo uitam aeternam? cui respondit Iesus: quid me interrogas de bono? nemo bonus nisi unus deus. ut ex hoc uidelicet contraria ista esse arbitremur, quia in lege dicitur: deus ignis edax. et: deus zelans, in euangelio autem: nemo bonus, nisi unus deus. Et de zelo quidem iam responsum est non sic esse ista uerba in scripturis posita, ut aliquam dei perturbationem craciatumue significent, sed quia nihil dignum de deo dici potest, propterea usque ad ista peruentum est: quae cum homines indigna esse putauerint. cogantur discere etiam illa, quae conuenienter de ineffabili diuina excellentia se dicere existimant, indigna esse maiestate dei; cuius sapientia cum descensura esset usque ad corpus humanum. prius usque ad humana uerba descendit. quod uerbum cum discutere coepero. proprie me dixisse non uideo: non enim potest descendere, nisi quod etiam de loco in locum moueri potest.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 12.74-93","label":"12.74 to 12.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/12.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/12.74"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 13.21-44","label":"13.21 to 13.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/13.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/13.21"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}