{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 14.1-21","citation":"Augustine, Contra Adimantum 14.1-21","ref":"14.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":283,"text":"De eo, quod scriptum est in deuteronomio: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem iuxta uoluptatem. quam dedit tibi dominus. caue autem. ne sanguinem manduces. sed effunde tamquam aquam super terram. his uerbis legis Adimantus contrarium esse arbitratur. quod in euangelio dominus ait: non grauentur corda uestra cruditate et uinolentia et curis saecularibus et quod ait apostolus: bonum est non manducare carnem neque bibere uinum et iterum: non potestis mensae domini participare et mensae daemoniorum. nos autem omnia haec siue quae in uetere siue quae in nouo testamento scripta sunt, et suis causis exigentibus posita dicimus et sibi aduersa non esse monstramus. quamquam et ipse in his uerbis, quae posuit de uetere testamento, animaduertere potuit non ad inmoderatam uoracitatem pertinere quod dictum est: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem, quando sequitur: iuxta uoluptatem. quam dedit tibi dominus. inmoderatam. ratam enim uoluptatem non dedit tibi dominus, sed quanta sustentationi naturae salutique sufficiat. quisquis autem sequitur inmoderatam uoracitatem, suum uitium sequitur, non eam uoluptatem, quam dedit dominus: et ideo non est contrarium quod in euangelio positum est: non grauentur corda uestra cruditate et uinolentia et curis saecularibus. cum enim quisque non replet nisi eam uoluptatem, quam dedit dominus, id est modestam atque naturalem, non grauatur cor eius cruditate et uinolentia et curis saecularibus. De carne autem uon manducanda et non bibendo uino quod ait apostolus, non quia illa inmunda arbitratus est. hoc praecepit. sicut isti existimant et errantes in errorem praecipitant, quibus talia persuaserunt. sed cum ipse posuerit causam. cur hoc dixerit, non est nobis haec interpretanda uel exponenda sententia. sufficit enim ipsum de apostoli epistula totum locum huic sermoni contexere. ut et causa manifeste adpareat, cur hoc apostolus dixerit.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 13.66-67","label":"13.66 to 13.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/13.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/13.66"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 14.22-63","label":"14.22 to 14.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.22"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}