{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 14.64-86","citation":"Augustine, Contra Adimantum 14.64-86","ref":"14.64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.64.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":306,"text":"qui enim in hoc seruit Christo, placet deo et probatus est hominibus. itaque quae pacis sunt sectemur, et quae ad aedificationem sunt in inuicem. noli propter escam destruere opus dei. omnia quidem munda. sed malum est homini. qui per offensionem manducat. bonum est non manducare carnem neque bibere uinum neque in quo frater tuus offenditur. tu fidem quam habes penes te ipsum, habe coram deo. beatus qui non iudicat semetipsum in quo probat. qui autem diiudicat, si manducauerit, damnatus est. quia non ex fide. omne autem quod non est ex fide. peccatum est. numquid opus est cuiusquam interpretatione, ut intellegatur, et cur hoc apostolus dixerit et quanta isti malitia de scripturis certa quaeque decerpant, quibus circumueniant inperitos ? nam et munda esse omnia dixit apostolus secundum fidem et ei esse inmunda, qui putat inmunda et tunc esse ab eis temperandum, cum per offensionem accipiuntur. id est cum aliquis infirmus putat sibi ab omnibus carnibus temperandum. ne incidat in carnem immolaticiam, et ideo eum qui manducat potest arbitrari in honorem idolorum id facere et ex eo grauiter, offendi, cum ipsa immolaticia caro, si ex fide a nesciente accipiatur. neminem maculet. unde alio loco idem apostolus interrogari uetat. cum quid de macello emitur uel ab aliquo infideli quisquam uocatus in mensa eius exhiberi sibi carnes uidet, quas isti inmundas arbitrantur non propter immolationem, sed quia carnes sunt, cum apostolus clamet omnia munda esse et omnem creaturam dei bonam esse et omnia sanctificari per uerbum et orationem et tamen temperandum ab eis, si quis forte infirmus offenditur. et quodam loco apertissime istos significauerit. cum dicit in nouissimis temporibus futuros quosdam prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creauit. hos enim proprie designat, qui non propterea temperant a cibis talibus, ut aut concupiscentiam suam refrenent aut infirmitati alterius parcant, sed quia ipsas carnes inmundas putant et earum creatorem deum esse negant.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 14.22-63","label":"14.22 to 14.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.22"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 14.87-109","label":"14.87 to 14.109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.87"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}