{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 14.87-109","citation":"Augustine, Contra Adimantum 14.87-109","ref":"14.87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.87.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":276,"text":"nos autem teneamus apostolicam disciplinam dicentem, quod omnia munda sint mundis seruata moderatione euangelica, ut non grauentur corda nostra cruditate et uinolentia et curis saecularibus.. Nam illud, quod idem apostolus ait: non potestis mensae domini communicare et mensae daemoniorum, non uideo, cur obponendum huic loco legis et quasi contrarium Manichaei esse crediderint. non enim de immolationibus lex loquitur, cum in deuteronomio dicitur: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem iuxta uoluptatem, quam dedit tibi dominus, sed de cibis, qui pertinent ad hominis alimentum. sed quoniam Manichaei etiam cum ad hominis cenam quaeque animalia praeparantur, immolationem esse dicunt, secundum suum intellectum ista contraria esse putauerunt. propterea et illum commemorauerunt locum, ubi apostolus ait: quae immolant gentes, daemoniis immolant et non deo, cum apostolus apertissime de uictimis loqueretur, quae in templo offeruntur daemonibus, non de his escis, quas sibi homines praeparant. sic enim dicit: quid ergo? dico quia idolis immolatum est aliquid, aut idolum est aliquid? sed quia quae immolant, daemoniis et non deo immolant. nolo uos socios daemoniorum fieri. non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum. non potestis mensae domini participare et mensae daemoniorum. an aemulamur dominum? numquid fortiores illo sumus? omnia licita sunt, sed non omnia expediunt; omnia licita sunt, sed non omnia aedificant. nemo quod suum est quaerat, sed id quod alterius. omne quod in macello uenit, manducate nihil interrogantes propter conscientiam. domini est enim terra et plenitudo eius. si quis uos uocauerit ex infidelibus et uolueritis ire, omnia. quae adponuntur uobis, manducate nihil diiudicantes propter conscientiam. si quis autem uobis dixerit. quia hoc immolaticium est, nolite manducare propter illum, qui indicauit, et propter conscientiam; conscientiam autem dico non tuam, sed alterius.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 14.64-86","label":"14.64 to 14.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.64"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 14.110-120","label":"14.110 to 14.120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/14.110"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}