{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 15.29-52","citation":"Augustine, Contra Adimantum 15.29-52","ref":"15.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":275,"text":"unde ipse prosternitur? cum enim quispiam catholicus christianus utriusque scripturae uenerator et intellector ei responderit haec non esse contraria. quod illa de quorundam carnibus animalium, quibus non esse uescendum populo adhuc carnali praeceptum est, ad significationem posita sint humanorum morum. quos ecclesia, quae corpus est domini. in suae unitatis uinculum stabile et sempiternum recipere non potest tamquam inmundas escas respuens et in sua uiscera non conuertens. ut illa omnia praecepta carnali populo inposita futuram disciplinam spiritalis populi prophetarent. et ideo non repugnare sententiae domini. qua uerissime dicit non coinquinari hominem iis, quae per escam ingrediuntur in eum. illa enim sententia seruis onera inponit: ista iam liberis iugum excutit seruitutis. et illa tamen sic dicta est, ut seruorum onera fidem praenuntient liberorum. omnia enim, sicut dicit apostolus, in figura contingebant eis propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. si ergo in figuram contingebant, quae patiebantur. in figuram accipiebant, quae monebantur. Cum ergo ista respondero et hoc modo non esse contraria duo ista capitula de singulis testamentis conlata monstrauero, quid iste facturus est. contra quem dicit grauissimum testimonium testis. quem contra aduersarium ipse produxit? ipse enim commemorauit de euangelio testimonium domino dicente non coinquinari hominem iis escis, quae ingrediuntur in eum ; et ipse carnibus abstinendum tamquam ab inmundis escis monere et docere non cessat. et tamen sensit. quantam plagam sibi infligeret et quanto ictu repercussus se ipse sauciaret. ne quis enim eum interrogaret et diceret: quomodo ergo prohibetis carnibus uesci, si dominus dicit, sicut tu ipse commemoras: nihil est ingrediens in hominem coinquinans eum, sed ea, quae procedunt de eo. coinquinant? uoluit quasi adhibere medicinam sine causa in mortifero uul-, nere. sic enim posuit ipsum euangelicum testimonium.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 15.1-28","label":"15.1 to 15.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.1"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 15.53-73","label":"15.53 to 15.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.53"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}