{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 15.53-73","citation":"Augustine, Contra Adimantum 15.53-73","ref":"15.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.53.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":278,"text":"in euangelio. inquit, dicit ad turbam dominus: audite et intellegite, nihil est ingrediens in hominem coinquinans eum et cetera. quod ergo commemorauit dominum hoc ad turbam dixisse. nihil aliud ostendit. nisi non se ignorantia. sed malitia fecisse quod fecit, ut postea diceret auditoribus suis ad turbam dominum ista locutum esse, non ad paucos sanctos. quales se ipsi uideri uolunt, ut, quoniam suos auditores tamquam adhuc inmundos permittunt carnibus uesci. sibi autem quasi iam mundis consceleratum et nefarium esse arbitrantur, hoc etiam dominum sensisse uideatur, quod non paucos sanctos, sed turbas ista docuerit.s o hominem pessimum, securum de neglegentia generis humani ad occultandas deceptiones suas! non enim credebat aliquem existere, qui arriperet euangelium (et consequentia legeret et inueniret hominem in ipsis pratis, quibus dominus greges suos pascit, laqueos incautis et minus prouidis abscondentem. nam de his uerbis commoti discipuli et non credentes proprie, sed potius figurate dominum locutum esse. cum diceret non coinquinari hominem iis. quae per cibos ingrediuntur in eum, quoniam Iudaei erant etiam ipsi discipuli, qui fugiendos quarundam carnium cibos a pueritia insitum acceperant, accedentes ad eum dixerunt ei : scis. quia pharisaei audito uerbo scandalizati sunt? at ille respondens ait? omnis plantatio, quam non plantauit pater meus caelestis, eradicabitur. sinite illos: caeci sunt et duces caecorum. caecus autem si caeco ducatum praestet. ambo in foueam cadunt. cum ergo infidelitatem Iudaeorum plantationem appellaret, quam non plantauit pater caelestis, tamen adhue Petrus putans esse illam parabolam et propterea reprehensos Iudaeos et caecos dictos, quod eam intellegere non potuerint, respondens dixit ei: edissere nobis parabolam istam. et ille manifestissime ostendens non esse parabolam, sed propriam locutionem, dixit ad eos: adhuc et uos sine intellectu estis? non intellegitis, quia omne.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 15.29-52","label":"15.29 to 15.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.29"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 15.74-100","label":"15.74 to 15.100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.74"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}