{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 16.1-21","citation":"Augustine, Contra Adimantum 16.1-21","ref":"16.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/16.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/16.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":278,"text":"De eo, quod scriptum est in deuteronomio: obserua et sanctifica diem, quem praecepit tibi dominus. sex diebus laborabis et facies omne opus tuum: septima uero die sabbati epulare domino deo tuo nullum faciens opus ipse tu aut filius tuus aut filia tua aut puer tuus aut puella tua, bos tuus et asinus tuus et omnia iumenta tua et colonus tuus. sic autem quiescat seruus tuus et ancilla tua quemadmodum et tu. memento. quoniam seruus fuisti in Aegypto et eruit te dominus deus tuus in manu potenti et brachio excelso. idcirco praecepit tibi dominus custodire diem septimum. et iterum in genesi scriptum est, quemadmodum Abrahae de circumcisione loquitur: testamentum meum custodi. inquit, tu et semen tuum, quod erit post te. hoc est testamentum meum. quod seruabis inter me et te et semen tuum; omne masculinum circumcides in carne praeputii ipsorum: et sit hoc signum testamenti inter me et uos. octaua autem die circumcidetis omnes masculos in gente uestra, ut etiam dominatum et comparatum circumcidatis praeter alienigenam: et hoc erit testamentum in gente uestra. et omnis masc.ulus, qui non circumcidet praeputium suum, perdet animam suam de media plebe, quia testamentum meum dissoluit. haec omnia uerba ueteris testamenti. ut eis de nouo testamento aduersetur. proponit Adimantus et contraria esse adfirmat ea quae dominus in euangelio dicit de proselyto: uae uobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et terram. ut faciatis unum proselytum; et cum feceritis, erit filius gehennae multo plus quam estis uos. quasi uero propterea dominus proselytum dicit filium gehennae. quia circumciditur et sabbatum obseruat, et non potius quia Iudaeorum perditos mores et eorum prauam conuersationem cogitur imitari. non qua obseruant praecepta legis, sed qua faciunt contra legem.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 15.101-108","label":"15.101 to 15.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/15.101"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 16.22-45","label":"16.22 to 16.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/16.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/16.22"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}