{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 16.46-64","citation":"Augustine, Contra Adimantum 16.46-64","ref":"16.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/16.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/16.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/16.46.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":277,"text":"non enim signa illa, sed ea, quae his significantur, in salutem introducunt. ideoque praeputium nihil est et circumcisio nihil est, sed obseruatio praeceptorum dei. et quod alio loco ait: utinam et abscidantur, qui uos conturbant, non quia circumcisio contraria est euangelio, dicit hoc apostolus, sicut Manichaei putant, sed illud est euangelio contrarium, ut quisque rem deserens, quae per illam umbram figuratur, ipsius umbrae sequatur inanitatem. quod uolebant illi, qui gentibus in Christum credentibus iugum circumcisionis inponebant quasi ad salutem necessarium, cum iam non esset umbra in corpore figuranda, sed res ipsa in corde gestanda. Et quod dicit: dies obseruatis et sabbata et sollemnitates; timeo uos, ne frustra laborauerim in uobis non quidem sic scriptum est, ut Adimantus ponit. non enim nominat ibi sabbatum apostolus. dicit enim: dies obseruatis et annos et tempora; timeo uos, ne frustra laborauerim in uobis. sed puta esse de sabbato dictum. numquid et nos non dicimus ista non esse obseruanda, sed illa potius, quae his significantur ? illi enim ea seruiliter obseruabant non intellegentes, ad quarum rerum significationem et praenuntiationem pertinerent. et hoc in eis culpat apostolus et in omnibus, qui seruiunt creaturae potius quam creatori. nam nos quoque et dominicum diem et pascha sollemniter obseruamus et quaslibet alias Christianas dierum festiuitates. sed quia intellegimus, quo pertineant, non tempora obseruamus, sed quae illis significantur temporibus. Manichaei autem sic ea reprehendunt, quasi nullos dies et tempora obseruent. sed cum de his interrogantur secundum opinionem sectae suae, omnia conantur exponere, ut non ipsa tempora, sed res, quarum illa signa sunt, obseruare uideantur. quas quidem res fabulosas esse atque falsissimas aliis locis ostenditur. nunc ad hoc dictum est, ut ore suo cogantur fateri posse talia rationabiliter celebrari.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 16.22-45","label":"16.22 to 16.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/16.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/16.22"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 16.65-72","label":"16.65 to 16.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/16.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/16.65"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}