{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 17.53-62","citation":"Augustine, Contra Adimantum 17.53-62","ref":"17.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.53.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":282,"text":"deus autem qui nouit, quid cuique tribuat, uindicat occidendo in quos uoluerit siue per homines siue occulto rerum ordine, non quia eos odit, in quantum homines sunt, sed in quantum peccatores sunt. nam in ipsis ueteribus libris legimus dictum deo: et nihil odisti eorum, quae fecisti, sed omnia siue per poenas siue per praemia iustitia moderante disponit. nonne apostolus Paulus christianis fidelibus loquebatur, cum diceret: probet autem se homo et sic de pane edat et sic de calice bibat. qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus domini. propterea in uobis multi infirmi et aegri et dormiunt sufficientes. si autem nos ipsos diiudicaremus, non utique diiudicaremur. dum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur ecce manifestum deum cum dilectione corrigere non solum infirmitatibus et aegritudinibus sed etiam mortibus temporalibus eos, quos non uult damnare cum mundo. Adtendant haec isti et uideant, quomodo potuerint et inpiae gentes dari in manus populi quamuis adhuc carnalis, tamen unum deum colentis, ut ab eo interficerentur ; cum in eo tamen populo si qui essent spiritales, sine alicuius odio intellegerent dispensationem dei, et quomodo non sit contrarium, quod dominus nobis in euangelio praecepit, ut diligamus inimicos nostros, de quibus tamen promittit ipse uindictam, cum de illo iudice similitudinem inducit, qui cotidianas interpellationes uiduae mulieris petentis, ut se uindicaret, quamuis esset iniustus nec deum timens nec homines reuerens, tamen sustinere non potuit et audiuit eam, ne ulterius taedium pateretur: ex cuius conparatione multo magis deum, qui est benignissimus atque iustissimus, dixit uindicare filios suos de inimicis eorum. huic isti audeant obicere quaestionem et dicant, si possunt: quid est, quod iussisti, ut inimicos nostros diligamus, et de illis nos uindicare disponis?","prev":{"citation":"Contra Adimantum 17.38-52","label":"17.38 to 17.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.38"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 17.63-77","label":"17.63 to 17.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/17.63"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}