{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 20.17-26","citation":"Augustine, Contra Adimantum 20.17-26","ref":"20.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/20.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/20.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/20.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":277,"text":"quod autem iubetur, nisi fiat peccatum est. Addunt etiam de illo diuite, cui deus dixerat: stulte, hac nocte a te animam tuam expetam; quae autem praeparasti, cuius erunt? et dicunt non minus huic capitulo legis esse contrarium, cum in isto inanitas inrisa sit uanae laetitiae, quia incerta illa pro certis habuit, populo autem Israhel certam faciebat illam pollicitationem omnipotentia pollicentis. unde etiam apostolus Paulus ad Timotheum scribens de diuitibus saeculi huius, quos nouerat in ecclesiae membris habere suum locum, ita loquitur: diuitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum, sed in deo uiuo. qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: benefaciant, diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut a d prehendant ueram uitam. quis hic non intellegat non esse culpabile habere ista, sed amare et spem in eis ponere, ea praeferre aut etiam conferre ueritati, iustitiae, sapientiae, fidei, bonae conscientiae, caritati dei et proximi, quibus omnis anima pia diues est in secretis suis coram oculis dei ? sed ut diligatur deus, qui diligentibus se ista cuncta inuisibilia et aeterna largitur, id est se ipsum his omnibus plenum donat dilectoribus suis, ut ergo ipse diligatur, illo etiam tempore, quo carnalis anima, carnis uidelicet adfectibus inplicata, nisi terrena et temporalia desiderare non nouit, persuadendum illi est, quod etiam ista dat deus homini, quia et uerum est et utilissime creditur. hoc populo Israhel factum est per illas pollicitationes, quas inperitissime miseri derident, ut etiam in ipsis infimis rebus, quoquomodo possent, deum diligere adsuescerent, quamuis plus ibi operaretur timor. quae tamen omnia dona temporalia figurae sunt donorum aeternorum et illa de inimicis uictoria praesignat uictoriam de diabolo et angelis eius.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 20.1-16","label":"20.1 to 20.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/20.1"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 20.27-33","label":"20.27 to 20.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/20.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/20.27"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}