{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 26.26-38","citation":"Augustine, Contra Adimantum 26.26-38","ref":"26.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/26.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/26.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/26.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":194,"text":"illis enim hoc dicit. qui putabant se bona loqui posse. cum essent mali, hoc est bonos fructus facere, cum essent arbores malae. sic enim et subiungit: hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? mala ergo arbor fructus bonos facere non potest: sed ex mala fieri bona potest, ut bonos fructus ferat. fuistis enim aliquando tenebrae, inquit, nunc autem lux in domino. tamquam si diceret: fuistis aliquando arbores malae et ideo tunc non poteratis nisi malos fructus facere; nunc autum lux in domino, id est iam facti arbores bonae date fructus bonos; quod sequitur dicens: sicut filii lucis ambulate — fructus enim luminis est in omni iustitia et ueritate — probantes quid sit beneplacitum domino. nam in ipso euangelii capitulo, si non studio maliuolentiae fureret Adimantus, potuit aduertere, quomodo dicatur deus malum facere. ibi enim ait dominus, quod etiam iste commemorauit: omnis arbor, quae non facit fructus bonos, excidetur et in ignem mittetur. haec sunt mala, quae deus facit, id est peccatoribus poenas, quod in ignem mittet arbores, quae in malitia perseuerantes fieri bonae noluerint, cum hoc ipsis arboribus malum sit. deus autem, ut saepe dixi, non dat fructus malos, quia iustitiae fructus est uindicta peccati.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 26.1-25","label":"26.1 to 26.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/26.1"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/27"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}