{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 7.1-18","citation":"Augustine, Contra Adimantum 7.1-18","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/7.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":278,"text":"De eo quod scriptum est in exodo: ego sum deus zelans, retribuens filiis tertiae et quartae generationis, parentum peccata, qui me oderunt. huic loco Manichaei illud de euangelio dicunt esse contrarium. quod dominus dicit: estote benigni sicut pater uester caelestis. qui solem suum oriri facit super bonos et malos et illud aliud. quod item dominus ait: non solum septies peccanti fratri dimittendum sed etiam septuagies septies. a quibus tamen si quaeram, utrum deus non puniat inimicos suos, sine dubio turbabuntur. ipsi enim dicunt deum genti tenebrarum aeternum carcerem praeparare, quam dicunt . esse inimicam deo. et parum est, sed eum etiam sua membra simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant dicere. sed cum ad capitula ueteris et noui testamenti ueniunt, ut inperitos decipiant et ea sibi aduersa esse criminentur, fingunt se nimis bonos. sed dicant nobis. quibus dicturus est dominus: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, si omnibus parcit et neminem damnat? quare intellegendum est et illud recte dictum esse, quod deus retribuet parentum peccata filiis, qui eum oderunt. ex eo enim, quod addidit: qui me oderunt, intellegitur eos puniri parentum peccatis, qui in eadem peruersitate parentum perseuerare uoluerunt. tales enim non saeuitia, sed potius iustitia dei et sua iniquitate puniuntur, sicut propheta dicit: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur superueniente iniquitate, id est corripietur homo superueniente sibi iniquitate sua, cum ab eo recesserit spiritus sanctus. et alio loco: haec cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim illos malitia eorum et alio loco: criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. quibus testimoniis ueteris testamenti de nouo consentit apostolus dicens: tradidit illos deus in concupiscentias cordis eorum.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/6"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 7.19-29","label":"7.19 to 7.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/7.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/7.19"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}