{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 7.19-29","citation":"Augustine, Contra Adimantum 7.19-29","ref":"7.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/7.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/7.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/7.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":285,"text":"qua concordia utriusque testamenti satis ostenditur non esse saeuum deum, sed unumquemque in se saeuire peccando. Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem uindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi quod ab ipso Abraham, qui pater esse incipit populi Iudaeorum, quattuor aetates sunt cum ista, quae nunc agitur, quas Matthaeus euangelista distinguit. una est ab Abraham usque ad Dauid, alia a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia a transmigratione in Babyloniam usque ad domini aduentum; inde usque ad finem quarta deputatur tamquam senectus saeculi ceteris aetatibus longior. quas aetates pro generationibus positas credimus, quamuis singulae pluribus generationibus constent. et quoniam tertia incipit a transmigratione Babyloniae, quando Iudaeorum est facta captiuitas, in quarta uero, id est post aduentum domini nostri, gens Iudaeorum a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intellegi, quod dictum est tertiae et quartae generationis peccata parentum redditurum deum, his utique legitime atque debite, qui parentum peccata perseueranter tenere quam dei iustitiam sequi maluerunt. nam non pertinere patris peccata ad filium iuste uiuentem propheta Ezechiel apertissime ostendit. Quod autem in euangelio dicitur: estote benigni quemadmodum pater uester caelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, non est ueteri testamento contrarium. hoc enim facit deus, ut inuitet ad paenitentiam, sicut dicit apostolus: ignoras, quia patientia dei ad paenitentiam te inuitat? nec tamen ideo credendum est non puniturum deum eos, qui, ut dicit idem apostolus, thesaurizant sibi iram in diem irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddit unicuique secundum opera sua namque istam dei patientiam et bonitatem etiam propheta praedicat dicens: parcis autem omnibus. quoniam tua sunt omnia, qui animas amas et cetera innumerabilia, quibus intellegitur et in bonitate et in seueritate misericordiam et iustitiam dei testamentum utrumque praedicare.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 7.1-18","label":"7.1 to 7.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/7.1"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 7.30-40","label":"7.30 to 7.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/7.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/7.30"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}