{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adimantum 9.10-23","citation":"Augustine, Contra Adimantum 9.10-23","ref":"9.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/9.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/9.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/9.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adimantum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa017"},"verse":false,"words":281,"text":"deus ei locutus est. sed siue in rubo, cum eum misit. siue postea, cum ei legem dedit, angelum dicit Stephanus in actibus apostolorum ei adparuisse. quod ideo dicimus, ne quis arbitretur uerbum dei, per quod facta sunt omnia, quasi per locos posse definiri et alicui uisibiliter adparere nisi per aliquam uisibilem creaturam. sicut enim uerbum dei est in propheta et recte dicitur dixit propheta' recte item dicitur dixit dominus', quia uerbum dei, quo$ est Christus, in propheta loquitur ueritatem: sic et in angelo ipse loquitur, quando ueritatem angelus adnuntiat, et recte dicitur deus dixit' et deus adparuit' et item recte dicitur angelus dixit' et angelus adparuit', cum illud dicatur ei persona inhabitantis dei, illud ex persona seruientis creaturae. ex hac regula etiam apostolus ait: an uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur, Christi? Si autem hoc mouet, quod in uetere testamento etiam peccatoribus deus loquitur uel Adae uel Euae uel serpenti, adtendant etiam in nouo cuiusmodi exemplum dominus posuit de homine stulto et cupido, quomodo ei locutus est dominus, cum ait: stulte, hac nocte auferetur anima tua a te; haec quae praeparasti, cuius erunt? cum enim ueritas etiam peccatoribus dicitur, per quamlibet creaturam dicatur, non nisi ab illo dicitur, qui unus est uerax. quod autem Iudaeis dicit: nec uocem aliquando eius audistis, ideo dicit. quia non obtemperauerunt isti dumtaxat, cum quibus loquebatur. quibus dicit etiam: nec faciem eius uidistis, quia non potest. quod autem dicit: neque uerbum eius habetis in uobis manens, quia in quo manet uerbum dei, Christus in illo manet, quem isti respuerunt. nam cum ipse dominus dixisset: pater, clarifica me ea claritate, qua fui apud te, priusquam mundus fieret, sonuit uox de caelo: et clarificaui et clarificabo.","prev":{"citation":"Contra Adimantum 9.1-9","label":"9.1 to 9.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/9.1"},"next":{"citation":"Contra Adimantum 9.24-26","label":"9.24 to 9.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adimantum/9.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adimantum/9.24"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adimantum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa017/stoa0040.stoa017.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}