{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.15.41-57","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.15.41-57","ref":"1.15.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":331,"text":"Quid ergo mirum, si rara terram texerat, spissata nudavit? Quid, si eliam divino nutu in magnos sinus terra subsedit, atque ita quidquid naturae humidæ per totum ejus jaccbat, in partes concavas confluens, recessit a cæteris, et quod operiebat aperuit', congregata in humiliora succumbentia qua marc interflueret et circumflueret, atque altiora deserens qua orbis emineret? Omitto quod potest hic intelligi significatum esse, quod informis illa materies aquæ vel abyssi vocabulo insinuata sit, et species acceperit duorum istorum gravium clementorum, hu* moris et humi 4: et ideo dictum esse, Congregetur aqua, quoniam labilis et mobilis ei species data est; Appareat autem arida, quia immobilis fixa est 5. Nam illud quod magis Propheta libri hujus auctor intendit, ut ejus narratio rerum factarum esset etiam prafiguratio futurarum, non est contentiosis et infidelibus sensibus ingerendum. Cum ergo tot exitus pie quasrentibus pateant, ne temere tanta reprehendatur aactoritas; unde iste, nisi diabolico instinctu, in cis rchus cligil calumniari, quas non est idoneus perscrutari? CAPUT XIV. — 18. Quod vero in hominis conditorem Deum cæcus et ingratus invehitur, et audct dicere ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? cum omnino quomodo sit factus ignoret, multum præcipitis mentis audacia est. Sed vasa iræ permittuntur ista garrire, ut tanquam de negligentiae somno excitentur vasa miscricordiæ (Rom. ix, 20-23), et studio respondendi pestilentibus m aledictis, adhibeant curam salubribus dictis. Ecce enim in eo quod reprehendit iste hominis Conditorem, quia prohibuerit cum snmere cibum dignoscentiæ boni et mali ( Gen. II, 17), tanquam eum pecoribus parem esse voluisset nescientibus ista discernere, et hoc ei negasset cui potestatcm dedisset in bestias, quo solo homo superat bestias; quam nccessarium est vitae bene agenda;, quod discimus quædam infeliciter disci, et felicius non nulla nesciri? Morbos enim et dolores quanto felicius nesciremus i Si ergo medicus nos ab aliquo cibo prohiberet, quo accepto ægrotaturos esse præsciret, ct ob hoc appellaret eumdem cibum dignoscentiae sanitatis et imbecillitatis, eo qnod per ipsum homo cum ægrotare coepisset, experiendo dignosceret quid interesset inter contractam malam valetudinem et perditam sanitatem 2;","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.15.26-40","label":"1.15.26 to 1.15.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.26"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.15.58-73","label":"1.15.58 to 1.15.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.58"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}