{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.15.58-73","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.15.58-73","ref":"1.15.58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.58.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":194,"text":"quod utique melius ignorasset, et in illa quam perdidit sanitate mansisset, credens medico per obedientiam, non morbo per experientiam: numquid talem medicum invidisse nobis ejusmodi scientiam diceremus? Quis dubitet malum esse peccatum? Et tamen cum laudc dictum est de Domino Jesu Christo, quia non noverat peccalum (II Cor. v, 21). Non ergo noverat hoc malum, atque ideo illam unde Adam prohibitus est, boni et mali dignoscentiam non habebat. llic si quæratur, Quomodo quod non noverat, arguebat? neque enim peccata non arguebat: Omnia autem quae arguuntur, sicut dicit Apostolus, a lumine manifestantur (Ephes. v, 13): quomodo igitur a quo arguebantur, ignorabantur? Nonne rectissime respondebitur, et noverat, et non noverat? Rectissime omnino: noverat enim per sapientiam, non noverat per experientiam. Huic itaque divinæ sapientiæ credere debuit Adam, ut ab illa mali scientia quae fit per experientiam, præcepto Dei obediens temperaret. Sic enim malum nescisset, nisi fecisset. Fecit autem sibi, non Deo. Nihil enim facere potuit voluntate inobedientiae, nisi qnod ipse pateretur lege justitiae. Hæc est namque pœna inobedienti homini reddita in semetipso, ut ei vicissim non obediatur nec a semetipso. De qua re uberius in aliis, et maxime in quarto dochino libro de Civitate Dei disputavimus.","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.15.41-57","label":"1.15.41 to 1.15.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.41"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.19","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.19"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}