{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.22","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.22","ref":"1.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":371,"text":"Flatus autem ille Dei qui hominem animavit (Gen. II, 7), factus est ab ipso, non de ipso 1. Quia nee hominis flatus, hominis pars est; nec bomo eum facit de se ipso, sed ex aerio halitu sumpto et eO'uso: Dens vcro potuit et de nihilo, et vivum rationalemque I, quod non potest homo. Quamvis nonnulli existiment non tunc animatum primum hominem, quando Deus in ejus faciem sufflavit, et factus est in animam vivam; sed tunc accepisse Spiritum sanctum. Quodlibet autem horum credibilius ostendatur, unde nunc longum est disputare; animam tamen non esse partem Dci, nec de substantia et natura ejus creatam sive prolatam, sed ex nihilo factam, dubitare fas non est. CAPUT XV. — 23. Non itaque, sicut ait iste blatphemus, invenitur serpens in loco meliore quam Deus, quia prævaluit decipere hominem quem fecerat Deus ( Gen. 111, 1-6). Nullo enim modo homo deciperetur, si non in se exaltato corde recessisset a Deo. Vera quippe, quoniam divina est, illa sententia: Ante ruinam exaltatur cor ( Prove xvi, 18 ). Et ubi contra Deum exaltatur, ibi ab illo deseritur, et in se tenebratur. Quid autem:mirum, si dum tenebratur, nescit quid sequatur: quoniam non a sc ipso lumen cst, sed ab illo qui est lumen, illuminaiur? Quod ergo Deus semper invictus sit, etiam homo victus ostendit: quia victus non fuisset, si ab invicto non recessisset. Quomodo est autem victor hominis deceptor, cum a semetipso sit ctiam ipse deceptus? Unde et ille qui decepit, et ille quem decepit, ambo decepti sunt, recedendo ab eo qui non potest decipi; et ambo sunt victi, recedendo ab co qui non potest vinci. A quo utique qui plus recedit, plus vincitur; quia tanto est inferior, quanto deterior. Et ideo necesse est, ut qui malum alteri prius inferendo vincere vidctur, amplius ipse bonum amittendo vincatur: nec fieri potest ut ei siL locus melior, cum causa sit pejor. Et quod ad tempus prævaluisse visus est diabolus homine supe. rato, cnam sic in æternum victus est homine reparato. Noc Dei confitentis verba sunt, sed potius exprobrantis: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis (Gen. III, 22). Sicut ct Apostolus ubi dicit, Donate mihi hanc injuriam (II Cor. XII, 13), utique a contrario vult intelligi, si adsit pronuutiator doctus, non calumniator indoctus.","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.21","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.21"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.24","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.24"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}