{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.26.20-35","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.26.20-35","ref":"1.26.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.26.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.26.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.26.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":218,"text":"xxv, 15-50): sicut de Adam dictum cst, ut a ligno vitæ separatus morte etiam corporis plecteretur (Gen. III, 24, 19). Huic enim homini discito, deficientis maledictum, vidctur potentis imperium. Dicat ergo impotentem Christum, quoniam de acquirenda spirituali pecunia non potuit qnod cupiebat efficere: dicat æmulum ac malitiosum, quod servo suo inviderit lucevn ac salutem, quem projici jussit in tenebras, ubi esset fletos et stridor dentium. Si autem de Christo ista non dicit, ne hoe modo se indicet non esse christianum; cur audet dicere de hominis conditore et peccati merito damnatore, quod non audet dicere de hominis redemptore, et si ejus præcepta contempserit, paena aeternae mortis ultore, eodem ipso scilicet? Nam in quem alium nisi in Christum hæc maledicta nesciens iste jaculatur? quand quidem ille ait, Si crederetis Moysi, crederetis ci mihi; de me enim ille scripsit (Joan. v, 46). Quid enim Pater sine Filio vel tunc fecit, vel unquam facit? Si ergo salubriter, non solum bonitatem, Terum etiam severitatem Dei sancta Scriptura commendat, quoniam et amatur Deus utiliter et timetur; unde Apostolus eodcm loco utrumque commemorat dicens, Vides ergo bonitntem et severitatem Dei (Rom. XI, 22): quid est quod iste insanus et præceps, cum chri. stianum esse se jactet, hoc reprehendit in Deo Prophetarum, quod in Deo invenit Apostolorum; quofiliam idem Deus est et illorum, et istorum?","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.26.1-19","label":"1.26.1 to 1.26.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.26.1"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.28","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.28"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}