{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.5.81-97","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.5.81-97","ref":"1.5.81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.81.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":294,"text":"Sed summe bonus fecit omnia, sibi quidem imparia, sed « tamen bona. Bonum quippe cHam non summum, imo vero etiam infimum, nisi a summo bono esse non posset. Nimis autem de Deo male sentit, qui propterea bonum esse aliquid negat, quia æquale Deo non esse cognoscit. Ita enim non erit ille summum, sed infimum bonum, si quidquid eo minus est, jam non cst bonum. Porro si in rebus quas condidit, ea quæ sunt prima bona valde sunt imparia Conditori, quia ille fecit, hrc facta sunt; profecto qui talibus non eguit ad augendam beatitudinem suam, multo minus inferioribus atque omnino infimis cguisse credendus est. Quae tamen fecit tanquam bonorum omnium constitutor. Nam Dominus Jesus I, per quem factus est mundus, non sola cælestia, sed cnam terrestria, eorumque terrestrium quæ videntur exigua, Deum creassc et creare sic indicat, cum dicit: Si ergo fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicæ fidei ( II aliI,. VI, 30 )? Unus ergo atque idem Deus est institutor cæli et terræ, stellarum ct herbarum, quidquid mensura, forma, ordine suo constat in coelo et in terra, quidquid vivit in coelo ct in terra, quidquid sentit in cælo ct in terra, quidquid intelligit in coelo rt in terra. Quæ non solum illi a quo suut condita, sed nec inter se esse oportebat æquatia: et ideo sunt omnia '. Nam si essent æqualia, unum genus bonorum esset, non omnia. Nunc vcro ideo sunt omnia bcna, quia sunt aliis alia meliora, ct bonitas inferiorum audit laudibus mcliorum: et in rerum bonarum inæqualitate ipsa est jucunda gradatio, ubi minorum comparatio ampliorum eSi commendatio. CAPUT V. — 7. Ea vero quæ dicuntur mala, aut vitia sunt rerum hon arum, quæ omnino extra res bonas I per se ipsa alicubi esse non possunt;","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.5.57-80","label":"1.5.57 to 1.5.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.57"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.5.98-119","label":"1.5.98 to 1.5.119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.98"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}