{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.5.98-119","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.5.98-119","ref":"1.5.98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.98.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":287,"text":"aut supplicia peccatorum, quæ de justitiæ pulchritudine veuiunt. Sed ipsa quoque vitia testimonium perhibent bonitati naturarum. Quod enim malum est per vilium, profecto bonum est per naturam. Vilium quippe contra naturam est, quia naturæ nocet: nec noceret, nisi bonum ejus minueret. Non est ergo malum nisi privatio boni. Ac per hoc nusquam est nisi in re aliqua bnna: et si non summe bona, quoniam summe bona incorruptibilis et immutabilis perseverat, ut Deus est; non tamen nisi in bona, quoniam non nocet nisi minuendo quod bonum est. Ac per hoc bona sine malis esse possunt, sicut ipse Deus, et quæque superiora cooleslia: mala vero sine bonis esse non possunt. Si enim nihil nocent, mala non sunt: si autem nocent, bonum minuunt: et si amplius nocent, habent adhunc bonum quod minuant: et si totum consumunt, nihil naturae remanebit cui noceatur; ac per hoc nee malum erit a quo noceatur, quando natura defuerit, cujus bonum nocendo minuatur. CAPUT VI. — 8. Utrum autem aliqua natura, hoc est, substantia prorsus ad nihilum redigatur, disputatio subtilissiroa est. Sed fides veracissima1 Deo cantat: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es (Psal. ci, 27, 28). Nec fecit igitur, nee regit mutabilia bona, nisi immutabile bonum, quod est Deus. Porro bona mutabilia propterea bona sunt, quoniam a summo bono facta sunt; propterea mutabilia, quia non de ipso, scd de nihilo facta sunt. Quamobrem et ipsa mortalia, quamvis ex aliqua parte poenalia sint < is quibus sola immortalitas potest perfectae beatitudinis implere mensuram; habent tamen proprium dccoris locum in pulchritudine temporum: sed major a quam humanus cst sensus, quo talis pulchritudo sentilur. Fides tamen illa quæ Deo suo dicit, Omnia in mensura, et numero, et pondere constituisti ( Sap, XI, 21 ), quamvis amore vivendi conditionem mortis ex..","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.5.81-97","label":"1.5.81 to 1.5.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.81"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.5.120-122","label":"1.5.120 to 1.5.122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.5.120"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}