{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.177-205","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.177-205","ref":"1.52.177","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.177","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.177.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":279,"text":"alii codices habeant, carnaliter: et quod ego dixi, qui de sacrificiis manducant; aliqui habeant, edunt hostias; qnod ipse posuit: et quod ego, loci; sunt altaris; habeant aliqui, participes sunt altaris: et qnod ego posui, Quid ergo? dico quia idolis immolatum est aliquid? minus ille posuerit, ant minus codex cjus habuerit; et ideo tantummodo posuit, quia idolum est aliquid. Quod vero sequitur multum ad rem pertinet, quia id aliter posuit. Ait enim Apostolus: Sed quia qum immolant, dœmoniis, et non Deo, immolant. Iste autem dixit, Sed qui sacrificant, daemonibus sacrificant: quasi omnes qui sacrificant, non sacrificent nisi dæmonibus. Non enim ait Apostolus, Qui sacrilicant; scd, quæ sacrificant; vel, sicut a me positum est, immolant: illi scilicet qui idola colunt; quæ sacrificant, dœmoniis, et non Deo, sacrificant, sive; immolant. Et idco subjunxit, Nolo vos socios dœmoniorum fieri: eos quippc ab idololatria prohibebat. Propter quod eis ostendere Voluit, ita illos fieri socios dæmoniorum, si idolothyta. sacrilicia manducaverint, quomodo Israel carnalis socius crat altaris in templo, qui de sacrificiis manducabal. Ideo quippe addidit, carnaliter, vel, secundum carnem; quia est Israel spiritualiter, vcl secundum spiritum, qui veteres umbras jam non sequitur, sed cnm consequentem quae iilis umbris præcedentibus significata est veritatem. Hinc enim cœpit, ut hoc diccrot: Propter quod, dilectissimi Wilti, fugite ab idolorum cultura. Deinde secutus ostendit, ad quod sacrificium jam debeant pertinere, dicens: Quasi prudentibus dico, judicate vos quod dico. Calix benedictionis quem benedicimus, nonne communicatio est sanguinis Christi? Panis quem frangimus, nonne communicatio eat corporis Domini? Quia unus panis et unum corpus multi sumus; omnes enim de uno pane participamus (I Cor. x, 14-20). Et propter hoc subjunxit, Videte Israel secundum carnem: nonne qui de sacrificiis manducant, socii sunt attaris?","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.151-176","label":"1.52.151 to 1.52.176","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.151"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.206-224","label":"1.52.206 to 1.52.224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.206"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}