{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.206-224","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.206-224","ref":"1.52.206","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.206","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.206.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":297,"text":"Ut intelligerent ita se jam socios esse corporis Christi, quemadmodum illi socii sunt altaris. Et quia ut hoc diceret, ab idololatria prohibcbat; undc locus iste sermonis ejus, sicut commemoravi, sumpsit exordium: ne putarent idco non esse curandum, si do sacrificiis ederent idolorum, quia idnlum nihil est, existimantes sibi b:cc velut superflua non nocere, confirinavit quidem et ipse nihil esse idolum: nec idco se Ista prohibere, quia idolis immolantur quae non habent sensum; scd quia quæ immolant, inquit, id est, idolorum cultores, dæMoniis, et non Deo, immolant. Nolo vos socios dæmoniorum fieri. Istum sensum veritas ipsa declarat: quia in templo cui serviebat carnalitcr Israel, non utique idolum colebatur. Nam si sacrificia quæ in illo templo secundum veterem Legem offerebantur Dco, tanquam idolorum sacrificia damnarentur, vel tanquam dæmoniis immolata, nullo modo ipse Dominus Christus leproso quem mundavcrat, di4 ceret: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod prœcepit Moyses in testimonium illis (Matth. VIII, 4). Nondum enim dederat pro sacrificiis illis omn ibus sui corpori3 sacriflcium, nondum suscitaverat sui corporis templum. Nec de illo templo ejiciens cos qui boves et columbas vendebant, diceret1: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum (Id. XXI, 13). CAPUT XX. — 39. Sano de apocryphis iste posuit testimonia, quæ sub nominibus apostolorum Andreæ Joannisque conscripta sunt. Quæ si illorum essent, recepta cssent ab Ecclesia, quæ ab illorum temporibus per episcoporum successiones certissimas, usque ad nostra et deinceps tempora perseverat, et immolat Dco in corpore Christi sacrificium laudis, ex quo Deus deorum locutus vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum. Ilxc quippc Ecclesia est Israel secundum spiritum; a quo distinguitur illc israe! secundum carnem, qui serviebat in umbris sacrificiorum, quibus significabatur singulare sacrificium quod nunc offert Israel secundum spiritum, cui dictum atque prædictum est, Andi, populus meus, et loquar libi;","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.177-205","label":"1.52.177 to 1.52.205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.177"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.225-248","label":"1.52.225 to 1.52.248","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.225"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}