{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.262-288","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.262-288","ref":"1.52.262","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.262","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.262.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":311,"text":"Cito enim videtur poenitentia, sicut ab hominibus agitur, non cadere in Dcum: sed uon cito videtur etiam misericordia, sicut homincs miserentur, non cadere in lycum. Ex illo ergo quod requirendum fatetur, discit homo ct hoc requirere, quod jam sufficere arbitrabatur. Sic ergo quando cum pœnitet, non mutatur, ct mutat; sicut quando irascitur, non movctur, et vindicat; et quando miseretur, non dolet, ct libcrat; ct quando zclat, non cruciatur, et cruciat. Numquid autem in libris Testamenti novi desunt hæc verba, quæ si accipiantur sicut in hominibus intelligi solent, nullo modo congruunt divinilati, et gravem pariunt offensionem? Cum cnim de Christo verissime dicat evangelista. quod non opus habebat ut ei quisquam testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine (Joan. n, 25); cur ipse quibusdam dicit, Nescio vos (Matth. xxv, 12)? Ipsos dcniquc sanctos suos cum præscierit ct elegerit aule mundi constitutionem: quid ost quod dicit Apostolus, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9); quasi nunc eos cognovcrit, quos antea nesciebat? Quod vero ait, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19), tanquam cxs ingni Spiritus possit, quis ferat1, nisi qui ea prudenter intelligit? Nonne in Evangelio scriptum est: Qui credit in Filium, habet vitam œternam; qui autem incredulus esc Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 56)? Calumnietur ergo et huic verbo iste hlasphemus, ct dicat: Qualis cst qui irascitur, cum scriptum sil, Iracundia viri, justitiam Dei non operatur (Jacobi I, 20)? Calumnietur isto modo et Apostolo dicenti, Numquid iniquus Deus qui infert iram (Rom. III, 5)? Jam porro si quisquam diceret, Confundetur Christus, et hoc co tempore quo judicaturus est vivos et mortuos; quis eum christianus patienter audiret? Tamcn in Evangelio, Qui me, inquit, confusus fuerit, et verba mea, in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum cum venerii in gloria2 Patris sui cum Angelis sanctis (Marc.","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.249-261","label":"1.52.249 to 1.52.261","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.249"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.289-310","label":"1.52.289 to 1.52.310","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.289"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}