{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.377-398","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.377-398","ref":"1.52.377","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.377","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.377.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":291,"text":"nisi quod cum singuli moriuntur, et omnes monem et omnes de mortuis patiuntur dolorcm; cum autem simul universos rapit uus interitus, saltem nemini rclinquitur luctus? Verum etiam altius in illo diluvio consilinm Dei fuit, quam cor infidelium vel novit vel capit. Sed nolo me, apostolum Petrum potius audiat iste dicentem: In diebus Noe cum fubricaretur arca, ecto animas salvas factas per aquam: quod et vos, inquit, simili forma Baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium; sed conscientiæ bonae interrogatio in Deum per reaurrectionem Jesu Christi ( I Petr. III, 20. 21). Ecce habet cxpositum diluvii sacramentum. Ubi propterea est additum, per resurrectionem Jesu Christi, ut diem intelligeremus octavum, quod significavit in arca numorus bominum: octavo enim die, hoc est, post septimum sabbati Dominus resurrexit. Sic ergo illa quæ gesta commemorantur, si quis intelligit, etiam prophetiæ fuerunt. Sed iste præter arcam, id est, præter Ecclesiam constilutus, submersus est diluvio, non ablutus. CAPUT XXII. — 46. De testimonio quoque Isaiæ prophetæ calumniatur atque blasphemat, eo quod dixerit, Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt; ct cosdem paulo post appellavcrit semen pessimum (Isai. I, 2-4), tanquam se ostendens genitorem malorum, cujus filii sunt semen pessimum: nesciens ob hoc eos dici semen pessimum, quoniam gratiæ Dci qua ejus filii facti fuerant, peccando degeneres exstiterunt, eorum filii facti quorum imitatores esse voluerunt. Undc illis alio loco dicitur, Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa (Ezech. xvi, 5): quarum gc: tiuin sunt impictatem malitiamque sectti, ex quibus tamcn carnis originem non ducebant. Scd solvat iste quæstionem evangelicam, ubi Dominus dicit: Si vos cum sitis mali, nostis bona dala dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qni in cœlis est, dabit bona petentibus se (Luc. XI, 15)? Dicat quemadmodum sit bonus Deus malorum pater: utrumque cnim Veritas dixit.","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.353-376","label":"1.52.353 to 1.52.376","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.353"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.399-421","label":"1.52.399 to 1.52.421","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.52.399"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}