{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.9.70-84","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.9.70-84","ref":"1.9.70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.9.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.9.70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.9.70.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":162,"text":"utrum et ipsa lux Deus sit, et utrum Patrem intelligat, lucem, ejusque splendorem unigenitum Filium, quem tamen confessus est summum Deum. Quod si ita sentit, approbo et laudo. Sca quod eum qucm credit esse lumcn de lumine, vel incomparabilem splendorem incomprehensibilis lucis, non credit esse opificem mundi, improbo ct culpo: cum ibi legat, Mundus per eum factus est; ubi legit, Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 10, 9). Improbo ctiam, si nescit; magisque improbo atque detestor, si scit, et insidiatur ut decipiat nescientes in veteribus prius divinis Litteris scriptum, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII. 6); eT, Pra'ceptum Domini lucidum, illuminant oculos (Psal. XVIII, 9); et, Illumina oculos neos, ne unquam obdormiam in mortem (Psal. XII, 4). Neque enim hoc orabat homo utique mortalis, ne unquam corpore moreretur, aut corporalibus oculis somnus ne veniret optabat: sed eos utique oculos sibi illuminari petebat, de quibus Apostolus dicit, Illuminatos oculos cordis vestri (Ephes. I, 18).","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.9.51-69","label":"1.9.51 to 1.9.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.9.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.9.51"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.15.1-25","label":"1.15.1 to 1.15.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/1.15.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}