{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.29","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.29","ref":"2.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":398,"text":"Non autem omnes qui Christiani appellantur, ad Christum transeunt: sed quibus aufertur velamen, quod in lectione Veteris Testamenti manet. Qui enim sunt in Vetere Testamento, impediente velamina nec Vetus intelligunt, nec Novum: qui autem transeunt ad Christum, remoto velamine per Novum, intelligunt et Vetus et Novum (II Cor. III, 14-16). Utinam et isti caeci oppugnatores Legis et Prophetarum, sic transcant ad Christum, ut non sint in eis in quibus obvclatum est et ipsum Evangelium. In his cnim qui pereunt, esse obvelatum ait Apostolus, In quibus Detis sæculi hujus excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei (Id. IV, 4). Ubi miser iste Deum sæculi hujus vult intelligi malum: tanquam illi servierit Moyses in Vetere Testamento, quasi hoc Apostolus dixerit. Ubi si necesse esset intelligi Deum sæculi hujus, deum impiorum, hoc est, diabolum; quoniam omnes dii gentium dæmonia, et utique multo maxime princeps dasmoniorum: non mirum esset, quandoquidem quorumdam deus etiam venter cst dictus: ait enim Apostolus, quorum deus venter est (Philipp. III, 19); nec ideo deus venter est. Ita si potest dici deus hujus særuli diabolus, non ideo diabolus deus est; quia nee dxmonia sunt dii, quamvis dii gentium sint dæmonia (Psal. xcv, 5). Potest quippe sacculum in malo intelligi: unde dicit apostolus Petrus, Eripite vos de præsenti speculo maligno (II Petr. I, 4). Sed cum aller pateat intellectus, quid necesse est hic diabolum putare signilicatum, ac non potius Deum verum, justum et honum, qui excæcaverit mentes infidelium sæculi hujus: ut non hic distinguatur, in quibus Deus sæculi hujus, ac deinde subinferatur, excæcavit mentes in fide.. lium; sed ita polius, in quibus Deus, ac deinde subinferatur, sæculi hujus excæcavit mentes infidelium, hoc est infidclium saeculi hujus mentes excæcavit. CAPUT VIII. - 30. Sed istis non placet ut Dens bonus mentes excæcet aliquorum. Non enim attendunt Salvatoris, verba dicentis: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant (Joan. IX, 59). Ille igitur qui secundum apostolicam sententiam, cujus vult miseretur, et quem vult obdurat, procul dubio quem vult illuminat,,et quem vult excaecat. Sed non est iniquitas apud Dcum ( nom. IX, 18, 44), cui dicit Ecclesia: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. c, 1). Illuminat ergo misericordia, excæcat judicio, utique æquissimo, etsi occultissimo. Inscrutabilia cnim sunt judicia ejus (Rom. xi, 33). Cui tamen dicitur: Sedisti super t'nonum, qui judicas æquitatem ( Psal. IX, 5 ).","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.27.49-65","label":"2.27.49 to 2.27.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.27.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.27.49"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.31.1-21","label":"2.31.1 to 2.31.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.31.1"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}