{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.4.70-95","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.4.70-95","ref":"2.4.70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.4.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.4.70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.4.70.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":298,"text":"Si enim rejectio illorum reconciliatio est mundi, quæ erit assumptio, nisi vita ex mortuis? Si autem delibatio sancta est, et conspersio; et si radix sancta est, et rami. De Israelitis quippe ista dicit, de quibus ante jam dixerat: Quid ergo amplius est Judceo, aut quœ utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid cnim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illo. rum, fidem Dei evacuabit 1 (Rom. n, 1-3)? Dciudc hic quod commemorare coeperam, sequitur, et dicit: Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et socius radicis factus es et pinguedinis oleae, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo, Fracti sunt rami ut ego inserar. Itne, incredulitate I fracti sunt: tu autem fide stas; noti alium sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet I. Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eoa quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris, et illi si noti permanserint in incredulitate, inserentur. Potens eat enim Deus iterum inserere illos. Nam, si tu ex naturali incisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto mugit illi qui secundum naturam sunt, inserentur suœ olivœ? Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, iit non sitis vobis sapientes, quia cœcitas ex parte in Israel facta est, donec pleuitudo Centium intraret, et sic omnis Israel sahus fieret 4, sicut scriptum eat: Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob; et hoc illi. a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Id. XI, 13-27). Nimit longum est cuncta percurrere, vel sicot per Scripturas apostolicas ubiquc sparsa sunt, ea in unam faciem congregare.","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.4.54-69","label":"2.4.54 to 2.4.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.4.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.4.54"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.4.96-100","label":"2.4.96 to 2.4.100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.4.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.4.96"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}