{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.7","citation":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.7","ref":"2.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa018"},"verse":false,"words":199,"text":"Itane vero fallaciter dicebat Apostolus: Veritatem dico in Christo, non mentior. contestante mihi conscientia mea in Spiritu 'uncto, quia tristitia eat mihi magna, et continuus dolor cordi meo: optubam cum ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis co gnatis secundum carnem, qui sunt Israelitæ, quorum est adoptio, et gloria, et testamenta, et Legis constitutio, et obsequium, et promissiones; quorum pal res, et ex quibus Christus secundum carnem, gui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen (Rom. IX, 1-5)? Veritatem se dicere clamat Apostolus in capite hujusce sententiæ), et loc in Christo qui cst ipsa veritas, contestante sibi conscientia sua in Spiritu sancto, camque sententiam per Amen concludit in fine: et dicit iste, Non sunt vera quæ l:ic Apostolas loquitur, fallit infirmos, quia non possunt capere vcritatein; parvulos vanitatibus lactat, ct esurientibus filiis diabolicorum mendaciorum virus infundit ut nutriat. portentum non solum a Christianorum auribus, vcrum etiam a finibus christiani Qrbis arcendum! Hæccine adoptio, hæc gloria, hxc testamenta, hæc Legis constitutio, hoc obsequium, hæ promissiones, hi patres cx quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula, fabulæ sunt aniles? Quod jubetur præcipue tenere, qui jubetur devitare, fabulas aniles, fabulæ sunt aniles?","prev":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.6","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.6"},"next":{"citation":"Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.8","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-adversarium-legis-et-prophetarum/2.8"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa018/stoa0040.stoa018.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}