{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 1.11","citation":"Augustine, Contra Cresconium 1.11","ref":"1.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":303,"text":"Prophetas etiam legimus missos ad homines tam inoboedientes, ut deus ipse qui prophetas mittebat de his ad quos mittebat praediceret, quod uerbis eorum obtemperaturi non essent. omitto quod prophetico spiritu quo futura cernebant etiam hoc utique nosse potuissent, quod eorum uerba contempturi fuerant, quibus ea tamen uehementi instantia non tacebant. apertissime dominus ad Hiezechielem prophetam dicit: uade et intra in domum Israhel et loquere uerba mea ad ipsos, quia non ad populum ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israhel, nec ad populos multos diuersis aut grauibus linguis loquentes, quorum uerba non possis audire. et si ad tales misissem te, forsitan audissent te; domus autem Israhel non audient te, quia nolunt audire me. omnis enim domus Israhel inquieto et duro corde est. ego autem dedi faciem tuam fortem aduersus faciem eorum et certamen tuum confortabo aduersus certamen eorum. ecce mittitur dei seruus et eis loqui iubetur, qui eum non erant audituri, eo ipso domino qui mittebat et loqui iubebat praedicente, quod non erant audituri. qua causa, cui bono, quo fructu quoue effectu mittitur ad certamen praedicandae ueritatis aduersus certaturos et non oboedituros? num quisquam dicere audebit sanctos dei prophetas incidisse in obprobrium abs te mihi obiectum, cum diceres: si tu scis rem de qua agitur a te finiri non posse, cur incassum laborem sumis, cur inanem inpendis operam, cur superuacue ac sine fructu contendis? an non magnus error est uelle quod non ualeas explicare, cum et lex moneat dicens: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris, et iterum: homo animosus parat lites et uir iracundus exaggerat peccatum? Hiezechieli certe ista non diceres, qui cum uerbo dei mittitur inferre certamen hominibus non oboedituris contra sensuris contra dicturis contra facturis. nam si diceres, responderet tibi fortasse, quod eisdem ludaeis apostoli responderunt: cui oboedire oportet? deo magis an hominibus? hoc tibi etiam ipse responderim.","prev":{"citation":"Contra Cresconium 1.10","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.10"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 1.12","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.12"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}