{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 1.17","citation":"Augustine, Contra Cresconium 1.17","ref":"1.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":253,"text":"Stoici certe maxime dialectici fuerunt. cur apostolus Paulus, ne conferrent cum illo, non eos cautissime deuitauit, et uestros episcopos laudas. quod nobiscum uelut cum dialecticis nolint habere sermonem? aut si et Paulus dialecticus erat et ideo conferre secum Stoicos non timebat, quia non solum acute disputabat sicut et illi, sed etiam ueraciter quod non illi, iam caue cuiquam dialecticam pro crimine obieceris, qua usos apostolos confiteris. neque enim, cum hoc mihi obicis, imperitia te falli puto, sed fallere astutia. nomen quippe Graecum est dialectica, quae si usus admitteret fortasse Latine disputatoria uocaretur, sicut grammaticam Latine litteraturam linguae utriusque doctissimi appellauerunt. sicut enim a litteris denominata est grammatica, quoniam Graece grammata litterae dicuntur, sic a disputatione dialectica nomen accepit, quoniam disputatio Graece dialoge uel dialexis appellatur. sicut autem grammaticus a ueteribus Latine dictus est litterator, ita qui Graece dialecticus dicitur multo usitatius et tolerabilius Latine dicitur disputator. puto iam quod apostolum disputatorem non neges, etiamsi dialecticum neges. inprobare ergo in uocabulo Graeco, quod adprobare cogeris in Latino, quid est aliud quam indoctis praetentare fallaciam, doctis facere iniuriam? aut si et disputatorem apostolum negas, qui tam adsidue, tam egregie disputabat, nec Graece nosti nec Latine, uel, quod est credibilius, et in uerbo Graeco fallis eos qui Graece nesciunt et in Latino qui nec Latine sciunt. quid enim est, non dico inperitius — neque enim tu ista non nosti —, sed omnino fallacius quam, cum audias et legas tam multos multiplicesque sermones apostoli adserentis ueritatem, conuincentis falsitatem, negare quod soleat disputare, cum hoc fieri nisi disputando non possit?","prev":{"citation":"Contra Cresconium 1.16","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.16"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 1.18","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.18"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}