{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 1.3","citation":"Augustine, Contra Cresconium 1.3","ref":"1.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":259,"text":"Sed, credo, cum me uideres a nonnullis putari eloquentem, ut a me lectoris auditorisue studium deterreres, accusandam existimasti eloquentiam, ut iam quid dicerem non adtenderet, quisquis abs te perterritus tamquam eloquenter me dicentem eo ipso iam cauendum fugiendumque censeret. nide ergo, ne hoc quod fecisti sit artis illius malae, quam, sicut de Platone commemorasti, nonnulli recte iudicauerunt de ciuitate ac de humani generis societate pellendam. haec non est eloquentia — quae utinam mihi ad explicanda ea quae sentio pro desiderio prouenisset! —, sed quaedam sophistica et maligna professio, quae sibi proponit non ex animo, sed ex contentione uel commodo pro omnibus et contra omnia dicere. de hac ait sancta scriptura: qui sophistice loquitur odibilis est; ab hac mihi uidetur Paulus apostolus iuuentutem Timothei prohibere, ubi ait: noli uerbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subuersionem audientium. et ne a facultate recte dicendi eum prohibuisse putaretur, continuo subiecit: satis age te ipsum probabilem operarium exhibere deo non erubescentem, uerbum ueritatis recte tractantem. nimirum itaque tibi haec animi subrepsit affectio, quod contradicendi studio, non quo ita sentires, sed quo a nobis intentionem discere uolentis auerteres, perhibuisti nos eloquentes et uituperasti eloquentiam. nam quomodo te hoc ex animo fecisse credam, cum sciam, quemadmodum praedicare soleatis eloquentiam Donati, Parmeniani aliorumque uestrorum? qua quid esset utilius, si tam largo flumine pro pace Christi, pro unitate ueritate caritate proflueret? sed quid de aliis loquar? in te ipso nonne aperuisti, quam non ex animo, sed ex contentione uituperator fueris eloquentiae, cum et cetera quae scripsisti per eloquentiam suadere et eandem ipsam eloquentiam eloquenter accusare conatus es?","prev":{"citation":"Contra Cresconium 1.2","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.2"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 1.4","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/1.4"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}