{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Cresconium 2.11","citation":"Augustine, Contra Cresconium 2.11","ref":"2.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Contra Cresconium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa019"},"verse":false,"words":257,"text":"Obsecro te, dic mihi, quomodo talis est qualis fuit, qui ueneratur ecclesiam quam blasphemabat, qui tenet unitatem quam non tenebat, qui habet caritatem quam non habebat, qui accipit pacem quam respuebat, qui adprobat sacramentum quod exsufflabat? an uero ita sunt omnia falsis aera praeposterata, ut non dicantur mutati, in quibus ea quae diuersa fuerant ueritate corriguntur, et mutati dicantur, in quibus ea quae [similia] una eademque fuerant uanitate iterantur? noli ergo ulterius in hac re non tantum carnaliter, uerum etiam pueriliter sapere, ut tales quales erant uestros a nobis suscipi existimes, qui conuersione uoluntatis ab errore ad ueritatem, a diuisione ad unitatem, a dissensione ad pacem, ab inimicitiis ad caritatem, ab humana praesumptione ad diuinarum scripturarum auctoritatem non ante incipiunt esse nostri, quam esse destiterint uestri. haec conuersio uoluntatis repente mutauit non solum in teloneo peccatorem, uerum etiam in cruce latronem; nisi putas, quod Christus in paradiso secum esse uoluisset cruentum sceleratumque hominem, si non cordis illa conuersio continuo faceret innocentem, ut eo die, ex eo loco, ex eo ligno transiret ad inmortale fidei praemium, in quo exceperat mortis pro iniquitate supplicium. siue enim ad malum siue ad bonum paruo momento animus commutatur, sed non ideo paruum est quod meretur. in ipsis corporalibus et temporalibus bonis et beneficiis diu nutritam quamlibet aetatem unus ictus interimit, et triginta octo annorum aegritudinem mox ut dominus dignatus est iubere sanauit. crede certis rebus, non uerbis inanibus. mutati ad nos uestri transeunt — absit ut ipsi sint qui fuerunt —; quod utinam et tu facias et quam uerum sit in te tibi credas!","prev":{"citation":"Contra Cresconium 2.10","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.10"},"next":{"citation":"Contra Cresconium 2.12","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/2.12"},"credit":{"text":"Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}